

Epistola ad Hebraeos*
Caput 9: Versus 7
In anno.Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem.Pro sua et populi ignorantia.Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait:Verba delictorum meorum[Psal. 21.]. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.